라틴어 문장 검색

ceterum incepto absistere eum coegit subitus Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in stationes nunc in opera Macedonum faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 34:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum Philippo, misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo adiecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 95:1)
quod una erant Macedones complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo, in principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione Alexandri bellum videretur administrare.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 1:2)
381 25 384 1 419 9.12 438 23 441 28 443 4. 6.12 458 10. 11 Persae, Perses 270 1 273 10 420 11 446 10 448 21 Perses Macedonum rex 344 13 457 8 Phaedon v. Plato Phaedrus v. Plato Phalaridis taurus 288 15.25 438 25 444 2 Pherecrates 228 5 Pherecydes 236 11 Phidias 234 17 Philippus Macedonum rex 423 11 Philo Larisaeus 284 8 293 18 452 12 Philoctetes, Philocteteus 289 3 296 24 303 17 309 14 Phlius, Phliasius 407 21.23 408 23 (Phthia) Phthiota 228 6 Piso v. Calpurnius Plato 227 22. 25 228 16 230 8 236 21 237 6 242 14.15 245 5 246 19 249 6.17 252 28 257 21 283 20 336 15 339 13 366 11 383 1 388 26 398 3 407 20 409 5 418 11 420 3. 27 449 8 433 5 453 6 458 4 Plat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA147)
civitates Macedonum quae a me inter indutias defecerant, reddi mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura - sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita - sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum pertinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 315:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION