라틴어 문장 검색

nare enim et de navibus dicimus, ut natat uncta carina item et terris adnare necesse est, et de volatu, ut nare per aestatem liquidam suspexeris agmen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 163)
reversi postea cum piaculum formidarent, invenerunt saltantem in circo senem quendam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1105)
infandum casum parentis est quod formidat nolle memorare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5781)
ut videatur omnia quae pertulit, odio Veneris pertulisse, contra cuius filium nunc vocatur ad pugnam, ut negans etiam nunc paria formidare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2774)
patribusque vocatis primus ades bella penitus ignorans atque formidans, primus es inter senes ad danda consilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3791)
ut qui periculum non timet, formidet invidiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 623)
ergo ideo hoc dicit, ut tollat causam, quam potuit Iuturna habere suspectam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1435)
nam timidus est qui semper timet, timens vero qui ad tempus formidat ex causa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 202)
'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid servus formidet aufugiens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2863)
aut bucula caelum suspiciens patulis c. n. a. hic locus de Varrone est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3753)
aut arguta lacus circumvolitavit hirundo, et bos suspiciens caelum - mirabile visu - naribus aerium patulis decerpsit odorem, nec tenuis formica cavis non evehit ova.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3756)
"mox errore consimili iam suspectis omnibus ut improbos metuunt etiam quos optimos sentire potuerunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:11)
"adeo divites facultatibus suis inligatos magis aurum suspicere consuesse quam caelum, nostrates pauperes et commentos esse prudentiam et tradidisse ceteris disciplinam."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:14)
nihil enim altum, nihil magnificum ac divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 41:3)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION