라틴어 문장 검색

illi compositis primum docuere tigillis exiguam uiridi fronde operire domum:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 127)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio apud homines et concilium et convictus esset natus, et in unum locum plures convenirent habentes ab natura praemium praeter reliqua animalia, ut non proni sed erecti ambularent mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis quam vellent rem faciliter tractarent, coeperunt in eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et aedificationes earum imitantes de luto et virgulis facere loca, quae subirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장5)
alii luteas glaebas arefacientes struebant parietes, materia eos iugumentantes, vitandoque imbres et aestus tegebant harundinibus et fronde.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장9)
item tecta, recidentes ad extremos transtra, traiciunt gradatim contrahentes, et ita ex quattuor partibus ad altitudinem educunt medio metas, quas fronde et luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata turrium tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장14)
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum flaccescente fronde, ex terra recipientes caudices arborum in se sucum recuperantur et restituuntur in antiquam soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장6)
populus alba et nigra, item salix, tilia, cum non sint dura terreni mixtione, propter raritatem sunt candida et in sculpturis commodam praestant tractabilitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장29)
tenuis iuncus, salix erratica, alnus, vitex, harundo, hedera aliaque, quae eiusmodi sunt, quae non possunt nasci per se sine umore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장25)
ex his quod erit paratum, id intrinsecus oleo ungatur ponaturque inversum, et summa fossura operiatur harundinibus aut fronde, supra terra obruatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장30)
<'frondenti'> pro 'frondente', dativum pro ablativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1293)
protinus arbutea postes ter in ordine tangit fronde, ter arbutea limina fronde notat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권109)
alii genus salicis dicunt dispari colore a cetera salice, nam est rubra, et ad conectendum aptior, quia praeter morem lenta est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2653)
quid maiora seqvar salices humil(esque genestae) salicis hoc genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4341)
semper frondentis acanthi arbor in Aegypto, semper frondens, ut oliva, laurus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1193)

SEARCH

MENU NAVIGATION