라틴어 문장 검색

an omnis visuros peccata putem mea, tutus et intra spem veniae cautus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:16)
Quod si me populus Romanus forte roget, cur non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem, nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit, olim quod volpes aegroto cauta leoni respondit, referam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 140)
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa mane domo vigilare, clienti promere iura, cautos nominibus rectis expendere nummos, maiores audire, minori dicere, per quae crescere res posset, minui damnosa libido.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 135)
dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate22)
cautus adito neu desis operae neve immoderatus abundes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:27)
mone, si increbruit aura, cautus uti velet carum caput;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:32)
' 'matutina parum cautos iam frigora mordent', et quae rimosa bene deponuntur in aure.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.31)
cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse sed non virtutem putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 230:1)
quomodo et similitudine, dum brevi, et translatione atque aliis tropis (quae omnia cauti illi ac diligentes prohibent) utemur interim, nisi cui divina ilia pro Ligario ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 79:2)
praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:1)
nam et illa accidunt parum cautis, ut augeant, quod probandum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:2)
nam et cautiores ad suae religionis iudices facit et gratiam responsuris aufert, cum ea quae dicta sunt ab accusatore iam, si pro reo repetentur, non sint nova:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 38:3)
cautiores voluntatem complecti quam nomina interpretari maluerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 83:3)
nam satis cautum esse dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 245:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION