라틴어 문장 검색

etiam abolita seculis nomina per successores nouos fulgent.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 17:7)
Ingens tibi domicilium sine ullo incendii aut ruinae metu struxit, in quo vides non tenues crustas et ipsa, qua secantur, lamna gracili ores, sed integras lapidis pretiosissimi moles, sed totas variae distinctaeque materiae, cuius tu parvula frusta miraris, tectum vero aliter nocte, aliter interdiu fulgens :
(세네카, 행복론, Liber IV 24:2)
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
Scilicet maiores nostri, quorum virtus etiamnunc vitia nostra sustentat, infelices erant, qui sibi manu sua parabant cibum, quibus terra cubile erat, quorum tecta nondum auro fulgebant, quorum templa nondum gemmis nitebant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 69:2)
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:1)
Quicquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex adventicio fulget, liberi, honores, opes, ampla atria et exclusorum clientium turba referta vestibula, clarum nomen, nobilis aut formosa coniux ceteraque ex in- certa et mobili sorte pendentia alieni commodatique apparatus sunt;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 52:1)
Divus Augustus amissis liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba adoption desertam domum fulsit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 82:1)
Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:5)
non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 70:3)
Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:3)
nulla lux umquam mihi secura fulsit:
(세네카, Hercules Furens 3:2)
Fortem vocemus cuius ex umeris leo, donum puellae factus, et clava excidit fulsitque pictum veste Sidonia latus?
(세네카, Hercules Furens 7:7)
occurri tibi quacumque fulges, nec meos lux prosequi potuit -triumphos, solis excessi vices intraque nostras substitit metas dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:22)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
sic nostra longum forma percurrens iter deperdit aliquid semper et fulget minus nec illa vetus est.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION