라틴어 문장 검색

et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii qui militaverant in iis locis iuxta atque ipsam cladem agnoscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 176:1)
qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 107:1)
sic ad Cannas, sic ad Trasumennum rem bene gestam, coeundo conferundoque cum hoste castra, fortunam temptando.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 168:3)
ita cum triginta navium classe - omnes autem quinqueremes erant - ostiis Tiberinis profectus praeter oram Tusci maris, Alpesque . . . et Gallicum sinum et deinde Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca - oriundi et ipsi a Phocaea sunt - copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 274:1)
Trebia, Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum exercituum consulumque Romanorum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 589:3)
nec Hannibal detractavit certamen, multis verbis adhortatus milites ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam hostis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 191:2)
Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant, in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem Honori et Virtuti vovisset, dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam cellam amplius quam uni deo recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 381:1)
non enim receperunt modo Arverni eum deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam secutae sunt ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 583:2)
cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res, prospera bella in Hispania prolapsam eam erexisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 595:1)
nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 656:1)
commeatus quoque omnis generis occulte ad eum a Gallicis populis mittebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 80:2)
et Scipio minime id genus militum aspernabatur, ut qui neque ad Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque veteres milites in exercitu Romano esse expertosque non variis proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 342:1)
Ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt, iubentes primo quoque tempore in Africam traicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 257:1)
se, centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis, circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 277:1)
quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 393:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION