라틴어 문장 검색

Ipsa oritur ex eorum amore, signo praesentiaque Dei amoris, ex cognitione et acceptatione bonitatis in differentia sexuali, cuius vi coniuges iungi possunt in una carne (cfr Gen 2,24) atque sunt capaces novam vitam generandi, manifestationem bonitatis Creatoris, eius sapientiae eiusque consilii amoris.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:4)
hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem non genitus genitor generaverit, unus et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum, et conperpetuum retro Patris et Patre natum, sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset Filius, extendens nec se substantia tractim produxit minuitque aliquid de numine pleno, dum mutata novum procudit portio Natum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 385)
his genus humanum per dissona tempora duxit curriculis aevum mutabile, sic hebes inter primitias mersumque solo ceu quadrupes egit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2118)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
Varium et mutabile semper femina.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:9)
Bina boum vobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naves;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 3:10)
"Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:13)
at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 7:7)
Multa dies variisque labor mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 15:16)
mitte in Venerem pecuaria primus, atque aliam ex alia generando suffice prolem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:9)
tantus amor florum et generandi gloria mellis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:5)
unde nil maius generatur ipso nec viget quidquam simile aut secundum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 126)
quale portentum neque militaris Daunias latis alit aesculetis nec Iubae tellus generat, leonum arida nutrix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 223)
quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 133)
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, argentum, vestes Gaetulo murice tinctas sunt qui non habeant, est qui non curat habere, cur alter fratrum cessare et ludere et ungui praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter dives et importunus ad umbram lucis ab ortu silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unum quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 294)

SEARCH

MENU NAVIGATION