라틴어 문장 검색

Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, magnanimi heroes, nati melioribus annis, Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:6)
[Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:6)
"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:1)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole virum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:10)
filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:3)
At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 31:1)
Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 37:1)
Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:10)
ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:4)
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:5)
"O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:13)
genetrix iubet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:7)
Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:21)
Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parva manet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION