라틴어 문장 검색

quae nunc, ut quidem isti dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 28 5:6)
haec sive timore, ut dictitant, de agris quos in continenti habent sive furore sive patientia paucorum, qui et antea pari contumelia viros clarissimos adfecerant et nunc maximos magistratus gerentes nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, cum facile possent, noluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 6:2)
itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장 1:5)
contulit se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:3)
etenim dictitabat palam consulatum Miloni eripi non posse, vitam posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 4:3)
si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:6)
Interim fruor voluptate, cum alii divinum me, alii meis rapinis meae avaritiae occursum per ludum ac iocum dictitant.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 10:2)
Ille agrestium trepidatione ignes relictos desertasque villas per solitudinem ardere in remedium formidinis dictitabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 13:2)
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor, oppida sub titulo nominis isse tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 118)
praeterit ipse suos animo Germanicus annos, nec vigor est Drusi nobilitate minor, adde nurus neptesque pias natosque nepotum ceteraque Augustae membra valere domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 235)
tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne auferet . a magnis hunc colit ille deis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 511)
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum marmore:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 815)
siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro restat in ingenio, serviet omne tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 828)
carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam, primaque tam miserae causa fuere fugae, at tu, per studii communia foedera sacri, per non vile tibi nomen amicitiae (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis materiam vestris adferat ingeniis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1326)

SEARCH

MENU NAVIGATION