라틴어 문장 검색

Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:14)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
Saltim alvi te et vesicae cogat necessitas, ut exeas foras, ut deseras in hac re, cum quo licentius quam cum germano, multo verecundius egisti cum marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:31)
Nulla regio, quae non exules eius habeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:3)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
incipit agnosci, atque illo lacte fovetur propter quod secum comites educit asellas exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI240)
quidquid dixerit astrologus, credent a fonte relatum Hammonis, quoniam Delphis oracula cessant et genus humanum damnat caligo futuri, praecipuus tamen est horum, qui saepius exul, inde fides artis, sonuit si dextera ferro laevaque, si longe castrorum in carcere mansit, nemo mathematicus genium indemnatus habebit, sed qui paene perit, cui vix in Cyclada mitti contigit et parva tandem caruisse Seripho.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI278)
prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae imperii fines Tiberinum virgo natavit:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII104)
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam caesariem et madido torquentem cornua cirro?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII62)
dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 2:1)
Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 10:1)
Iterum de Germano Tencteri querebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:1)
Exul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 2:1)
si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique dilectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys et Rhascypolis,omne Thraciae, Cappadociae, Macedoniae, Ciliciae, Graeciae totiusque robur orientis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION