라틴어 문장 검색

Itaque intravimus balneum, et sudore calfacti momento temporis ad frigidam eximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:2)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)
Quamvis non minus sudoris habuimus etiam postquam ad stabulum pervenimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:5)
Utcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus, quod voluerat, accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:15)
Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit, comprehendi Eumolpi genua et Miserere inquam morientium et pro consortio studiorum commoda manum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:3)
Numquid alarum negligens sudor?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:4)
versat manus improba furtum thesaurosque rapit, sudor quoque perluit ora et mentem timor altus habet, ne forte gravatum excutiat gremium secreti conscius auri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:16)
Ne a puero quidem te vindicasti, sed mollis, debilis, lassus tanquam caballus in clivo, et operam et sudorem perdidisti.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:2)
nec desinit ante frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror quam tepidus laxo manavit corpore sudor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:2)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
Adversus altos Sisyphus montes agit Saxum labore summo, quod de vertice Sudore semper irrito revolvitur, Ostendit hominum sine fine esse miserias.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.2)
quid suburbanum amoenissimum, quid illa porticus verna semper, quid platanon opacissimus, quid euripus viridis et gemmeus, quid subiectus et serviens lacus, quid illa mollis et tamen solida gestatio, quid balineum illud quod plurimus sol implet et circumit, quid triclinia illa popularia illa paucorum, quid cubicula diurna nocturna?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 1:2)
Here a senatu Vesticio Spurinnae principe auctore triumphalis statua decreta est, non ita ut multis, qui numquam in acie steterunt, numquam castra viderunt, numquam denique tubarum sonum nisi in spectaculis audierunt, verum ut illis, qui decus istud sudore et sanguine et factis assequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 7 1:1)
hortum et gestationem videt, qua hortus includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 13:4)
Gestatio buxo aut rore marino, ubi deficit buxus, ambitur;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION