라틴어 문장 검색

Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui 'Imperium' appellatur.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 9:7)
Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:27)
Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam supervenit despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:7)
Propter quod derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 1:9)
Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:18)
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:12)
nam divinus poeta noster Virgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 3:18)
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:4)
O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:23)
Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est. 12.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:34)
Cum igitur angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 10:2)
Num satis quod, per universalem familie tue luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris erat cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi terreque iam luerant?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 42:4)
Quantum vero suos familiares gloriosos efficiat, nos ipsi novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum exilium postergamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 164:2)
in dictamine magno sufficit enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus [in pedibus];
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 181:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION