라틴어 문장 검색

nec curator aliud facere debet, quam ut diei certo tempore, signo dato, iuxta villam gregem convocet, et exiguum hordei concurrentibus obiciat, ut nec avis esuriat, et numerus advenientium recognoscatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 2:2)
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:1)
at quae fovent ova, totum tempus fecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 10:2)
Cum deinde fecerit pullos, ad aliam nutricem gallinacei debebunt transferri, et subinde qui nati fuerint pavonini ad unam congregari, donec quinque et viginti capitum grex efficiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 13:3)
nam serum nocere pullis manifestum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:5)
Possunt autem post quintum et trigesimum diem quam nati sunt, etiam in agrum satis tuto educi, sequiturque grex velut matrem gallinam singultientem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:3)
Satis autem convenit inter auctores, non debere alias gallinas, quae pullos sui generis educant, in eodem loco pasci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:1)
Nam cum conspexerunt pavoninam prolem, suos pullos diligere desinunt, et immaturos relinquunt, perosae videlicet, quod nec magnitudine, nec specie pavoninis pares sint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:2)
Attamen praestat ex se pullos atque plumam, quam non, ut in ovibus lanam, semel demetere, sed bis anno, vere et autumno vellere licet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 13장 3:3)
Qui vero greges nantium possidere student, chenoboseia 2 constituunt,3 quae tum demum vigebunt, si fuerint ordinata ratione tali.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 1:1)
Tum etiam pullis utilissima est esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 2:6)
Nam et a gallinis melius enutriuntur, et longe maior grex efficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:1)
Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:2)
Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 8:7)
Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION