라틴어 문장 검색

Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:2)
Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:23)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, Memnonio cycnos esse colore putem, sed neque mutatur nigra pice lacteus humor, nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 330)
"ante tamen madidis subieci sulphura venis, clauderet ut Tatio fervidus humor iter."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권154)
gustus et ipse modum teneat, sospitet ut iecur incolume.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum50)
quas si quis sitienter hauriendo, non gustu tenui sed ore pleno, internis velit inplicare venis, hic sancto satiatus ex propheta iustorum capiet cibos virorum, qui fructum Domino metunt perenni.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum36)
numquid madido sapor inditus ori vivit ob hanc causam, medicata ut fercula pigram ingluviem vegetamque gulam ganeonis inescent, per varios gustus instructa ut prandia ducat in noctem lassetque gravem sua crapula ventrem?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 186)
Vere novo, gelidus canis cum montibus humor liquitur et Zephyro putris se glaeba resolvit, depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro ingemere et sulco attritus splendescere vomer.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:1)
illic, officiant laetis ne frugibus herbae, hic, sterilem exiguus ne deserat humor harenam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 2:10)
sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:8)
quique paludis collectum humorem bibula deducit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:17)
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit et obducto late tenet omnia limo, unde cavae tepido sudant humore lacunae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:18)
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata tondentur, noctes lentus non deficit humor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:2)
interea longum cantu solata laborem arguto coniunx percurrit pectine telas, aut dulcis musti Volcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aeni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION