라틴어 문장 검색

ab dextera maximo cum clamore involant impetu alacri, foedant et proterunt hostium copias iure iniustas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 156)
nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur, sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi, iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 213)
et quidem si, proinde ut ipse fui imperator familiae, habeam dominum, non verear ne iniuste aut graviter mi imperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 293)
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol12)
Quippe quod injustum est necesse est esse non justum, sed non e converso, lapis quippe non justus, nec tamen injustus est. Sic et cum Deus Pater sit ingenitus, constat profecto eum esse non genitum, id est non esse Filium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:13)
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exuat, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet,1 ut et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat, et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat, et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat, immo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum, et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pilleum praemium conferat, illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo quem voluit occidere de longinquo, tanto durior, si non voluit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 21장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION