라틴어 문장 검색

aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
Feret iste aequo animo civile convicium et ingesta in contione curiave maledicta, cuius aures tracti subsellii stridor offendit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 135:1)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
sic face tristem pallida lucem funde per auras, horrore novo terre populos inque auxilium, Dictynna, tuum pretiosa sonent aera Corinthi.
(세네카, 메데아 12:22)
Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit.
(세네카, 메데아 14:20)
Horrore vinctum trepidus astrinxit rigor.
(세네카, 옥타비아 13:15)
Horrore quatior, fata quo vergant timens, trepidumque gemino pectus affectu labat:
(세네카, 오이디푸스 3:4)
rumpitur caecum chaos iterque populis Ditis ad superos datur' subsedit omnis silva et erexit comas, duxere rimas robora et totum nemus concussit horror, terra se retro dedit gemuitque penitus:
(세네카, 오이디푸스 7:31)
tum torva Erinys sonuit et caecus Furor Horrorque et una quicquid aeternae creant celantque tenebrae:
(세네카, 오이디푸스 7:36)
iam tacet stridor litui strepentis:
(세네카, Thyestes 588:1)
inter subitos stetit horrores,
(세네카, Thyestes 970:1)
mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
(세네카, Troades 474:1)
a, mea contemptus quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia verba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque voles fugient tibi verba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 510)
noluit hoc Paetus, stridorem audire procellae et duro teneras laedere fune manus, sed thyio thalamo aut Oricia terebintho effultum pluma versicolore caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION