라틴어 문장 검색

"occurras iubet, ante sed parato actutum hospitio."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:15)
"nunc hospitio mea tecta piumque inlustrate larem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:31)
Solvuntur laudata cohors repetuntque paterna limina, ubi in mediae iamdudum sedibus aulae munera virgineos visus fractura locarat Tydides, signum hospitii pretiumque laboris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:73)
tunc et Danai per sacra fidemque hospitii blandusque precum compellit Ulixes, ille, etsi carae comperta iniuria natae et Thetidis mandata movent prodique videtur depositum tam grande deae, tamen obvius ire tot metuit fatis Argivaque bella morari;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:114)
"germanum exsilio fretum Argolicisque tumentem hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula arceat, alternum regni infitiatus honorem, hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권109)
tum motus Adrastus hospitiis - agnovit enim:-
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권235)
"adsis, o memor hospitii, Iunoniaque arva dexter ames, seu te roseum Titana vocari gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirin frugiferum, seu Persei sub rupibus antri indignata sequi torquentem cornua Mithram."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권249)
at Inachio tenuis sub pectore regi tracta quies, dum mente deos inceptaque versat hospitia, et quae sint generis adscita repertis fata movet, postquam mediis in sedibus aulae congressi inque vicem dextras iunxere locumque, quo serere arcanas aptum atque evolvere curas, insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권47)
hospitia et thalamos et foedera regni permixtumque genus - quae tanta licentia monstro, quis furor?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권68)
"huic olim generis pudor, o ubi prima hospitia et iunctae testato numine dextrae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권291)
"me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper expertus, nec frater eram, me opponite regi, cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto pectore in hoc, ubi tunc fidei pacisque sequestra mater eras, pulchris cum me nox vestra morata est hospitiis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권265)
sic Pandioniae repetunt ubi fida volucres hospitia atque larem bruma pulsante relictum, stantque super nidos veterisque exordia fati adnarrant tectis, it truncum ac flebile murmur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권273)
"age, moenibus indue et patrios ostende lares et mutua redde hospitia, heu quid ago?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권146)
Saturnum itaque, si quantum litterae docent, neque Diodorus Graecus aut Thallus neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos neque ullus commentator eiusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt, si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post multas expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus a Iano, vel Iane, ut Salii volunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 7:1)
Qui uidelicet Albanus, paganus adhuc, cum perfidorum principum mandata aduersum Christianos saeuirent, clericum quendam persecutores fugientem hospitio recepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.4)

SEARCH

MENU NAVIGATION