라틴어 문장 검색

Hugo siquidem Magnus, videns quod Anselmus sine aliquo timore mortis hostes represserat, sine mora advolat, simili caede muletans inimicorum catervas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:7)
- Dux hostes fugat et proterit, fratres a porta mortis educit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 101:2)
Boemundus ergo princeps magnus, et Adam filius Michaelis, visa virtute Godefridi resistentis, et populum alleviantis, et quia caede cum suis inter hostium agmina fulminabat, cum omni acie et fortitudine quam ultimus regebat, abrumpit moras, et in impetu ac vociferatione per medias Turcorum acies infertur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:3)
- De eadem re, et fuga et caede hostium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 109:2)
Miles itaque Turcus nuptiis his laetatus, multo amplius quam solebat insidias et bellum hostibus domini Hasart inferebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:1)
Transactis dehinc aliquot diebus, Brodoan indignatus, quia miles praedictus manusque militum de Hasart [0516B] saepius sibi adversarentur, de universis partibus civitatis Alapiae Turcos suae ditionis collegit, ut die decreto, Hasart in manu valida obsidens, expugnaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 12:4)
CAP. X. - Brodoan Hasart obsidet, Christianorum supervenit exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 19:1)
Credite procul dubio quod si hodie remanseritis, nec opem nobis ad id negotium tuleritis, hostes vestri erimus, nec ad ullam causam ad vos pertinentem ultra pes noster movebitur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:4)
Affluebant autem et accrescebant singulis diebus in numero et virtute, dum fere tota civitas obsessa a Gallis, et eorum hospitalitate occupata est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 30:3)
Mox illorum insidiis patefactis, dux, dilato prandio, cum adhaerentibus sibi subito equos ascendit, qui arma arripientes et loricas induentes, viam contendunt in hostem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:4)
- Quomodo Reymundus, Turcorum et Sarracenorum praesidiis expugnatis, praesidium Archas obsederit, et de difficultate ejusdem obsidionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 61:2)
- Quomodo dux Godefridus et Robertus Flandrensis civitatem Gybel obsederunt, et quomodo Reymundus comes, pecunia corruptus, eosdem principes dolosa legatione ab obsidione revocavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 65:3)
nunc autem partim Antiochiae est relictus, partim in hac obsidione Gybel, partim ad Archas est divisus, partim ad expugnanda hostium praesidia et urbes migravit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 68:3)
Unde quia inter quinquaginta millia virorum vix viginti millia in bello valentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum videbatur ab hostibus incursari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:8)
Qui Sarracenorum ab urbe egressionem et praedae suae excussionem manifestans, ad insectandos eosdem hostes ipsius Tankradi animum vehementer accendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION