라틴어 문장 검색

Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 112장8)
Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:3)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:1)
Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:3)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 15:5)
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 18:4)
Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 26:2)
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 23:7)
Quotiens enim felicitatis et causa et initium fuit, quod calamitas vocabatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 3:3)
Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 21:2)
quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION