라틴어 문장 검색

) Esto subiecta parentibus, imitare sponsum tuum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:3)
Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Sunt, quae ciliciis vestiuntur et cucullis fabrefactis, ut ad infantiam redeant, imitantur noctuas et bubones.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:42)
Audi fratrem collegio, patrem senio, qui te ab incunabulis fidei usque ad perfectam ducat aetatem et per singulos gradus vivendi praecepta constituens in te ceteros erudiat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:11)
sed et nostra, qualiacumque sunt, suscipe et libellum hunc libello illius copulato, ut, cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:13)
Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:2)
"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
Imitare ergo et tu consanguineam tuam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:31)
"Parvulos meos quis erudiet?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:7)
Quid vetera repetam et virtutes feminarum de libris proferam, cum possis multas tibi ante oculos proponere in urbe, qua vivis, quarum imitari exemplum debeas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:1)
In uno atque eodem et imitabatur monachum et episcopum venerabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:10)
Cave ne committas, quod aut, qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur aut, qui imitari, cogantur delinquere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:38)
Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:14)
Sic erudienda est anima, quae futura est templum domini.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION