라틴어 문장 검색

Volo ego ex te scire qui sit agnus curio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 635)
Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 257)
Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 259)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
sed iube vasa tibi pura apparari ad rem divinam cito, atque agnum afferri proprium pinguem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2128)
nam ego hodie infelix dis meis iratissumis sex immolavi agnos, nec potui tamen propitiam Venerem facere uti esset mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 12)
lupo agnum eripere postulant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 548)
ei accerse agnos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3258)
sunt domi agni et porci sacres.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 63)
quot agnis fecerat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 387)
C. Tange modo, iam ego hic agnum faciam et medium distruncabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 797)
An, cum in Aequimaelium misimus, qui afferat agnum, immolemus, is mihi agnus affertur, qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 56:1)
An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum, quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu, sed duce deo servus deducitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 56:1)
quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 3:4)
eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus deos, ita se mactarent quem ad modum ipse agnum mactasset, secundum precationem caput pecudis saxo elisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 478:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION