라틴어 문장 검색

Qui quoniam et doctor suauissimus, et eorum, quae agenda docebat, erat exsecutor deuotissimus, libenter auditus ab uniuersis, inmutauit piis ac sedulis exhortationibus inueteratam illam traditionem parentum eorum, de quibus apostolicum illum licet proferre sermonem, quod aemulationem Dei habebant, sed non secundum scientiam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.4)
nec munera parua respueris:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae3)
adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:2)
nam quae sibi crimina obiciantur de insidiis legatorum et maritimis portubus frequentatis aut desertis, alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 290:1)
ego certe mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum quam me socium ad praedicendum ut et deprecatio legatorum respuebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 143:2)
ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:2)
ubi immutatus sum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1457)
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2447)
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 12)
Si lubet, neque veto neque iubeo, quando ego te video immutatis moribus esse, ere, atque ingenio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 2112)
siquid erit dubium, immutabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 185)
postquam Syracusas de ea re rediit nuntius ad avom puerorum, puerum surruptum alterum patremque pueri Tarenti esse emortuom, immutat nomen avos huic gemino alteri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, PROLOGVS21)
Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 552)
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 267)
verum ego illum, quamquam violentust, spero inmutari pote blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 2108)

SEARCH

MENU NAVIGATION