라틴어 문장 검색

multi enim patrimonia effuderunt inconsulte largiendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:4)
In illo autem altero genere largiendi, quod a liberalitate proficiscitur, non uno modo in disparibus causis affecti esse debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 82:1)
ut, cum ego emerim, aedificarim, tuear, impendam, tu me invito fruare meo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:6)
Sed si me audiet, quoniam philosophia in tris partis est tributa, in naturae obscuritatem, in disserendi subtilitatem, in vitam atque mores, duo illa relinquamus atque largiamur inertiae nostrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 68:1)
"est eiusdem et eripere et contra rem publicam largiri pecunias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 172:9)
quos cum cognosse sapientis est, tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem magni cuiusdam civis et divini paene est viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 75:1)
nam quae perdiscenda quaeque observanda essent, multa constituit, sed ea sine inpensa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 42:2)
Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnis civis opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 55:1)
nullum autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, damna Lactant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 34:3)
sed redeo ad mortem impendentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 86:8)
mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:6)
et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 106:3)
neque enim domo egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset, a deo quasi mali alicuius inpendentis datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 178:2)
Atqui ne illa quidem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres inpendentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt), etsi haec ipsa fortuita sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 19:1)
At hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis inpendentis calamitates praedicant, quas illi effugere nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos esse morituros;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 79:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION