라틴어 문장 검색

Elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias affectamus, participat nobiscum munera divinandi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 8:1)
Et quia a Persarum rege ad sua ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi, nostra sentire, et nihil fallax temptare vel fraudulentum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 7:1)
Nec privatorum utilitates in tempore ita flagranti despiciens, litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior, iniuste plures muneribus publicis annectebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 23:1)
Transgressus itaque fretum, praetercursa Chalcedone et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit, urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam impensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum, recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 3:1)
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 11장 6:1)
Augebantur autem cerimoniarum ritus immodice, cum impensarum amplitudine antehac inusitata et gravi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 7:1)
Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 7:1)
Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 15:1)
Cumque corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur, ipse trucem hostem ictu confecit, audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo, aliquotiens cohibuit solus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 10:2)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Erat enim Varroniani, notissimi comitis, filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 5장 4:2)
Hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano, ad similitudinem praeteriti temporis, accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 10:1)
Quibus id mandaverat princeps, ut Lucillianum, socerum suum post depositum militiae munus, digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos eisdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et (quod magis metuebatur), si casus novi quidam exsurgerent, opponendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 9:1)
Cum legatis eorum, missis ad comitatum, certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt attributa, quae illi suscepta, furenter agentes ut indignissima proiecere.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 7:2)
Per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt impensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator, sed conditor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION