라틴어 문장 검색

Verum dum opinionibus et moribus consulitur, mediocritates istae laudatae in magnum scientiarum detrimentum cedunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:54)
At qui summas dialecticae partes tribuerunt ateque inde fidissima scientiis praesidia comparari putarunt, verissime et optime viderunt intellectum humanum sibi permissum merito suspectum esse debere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:75)
Quare, ut quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides aut industria propria circa scientias hactenus foeliciter illuxisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:1)
simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis inventa sunt, ea hujusmodi sunt ut usu, meditatione, observando, argumentando, reperiri potuerint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:16)
Nos autem si qua in re vel male credidimus, vel obdormivimus et minus attendimus, vel defecimus in via et inquisitionem abrupimus, nihilominus iis modis res nudas et apertas exhibemus, ut errores nostri, antequam scientiae massam altius inficiant, notari et separari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:14)
Postremo, ut scientiae veneno a serpente infuso, quo animus humanus tumet et inflatur, deposito, nec altum sapiamus nec ultra sobrium, sed veritatem in charitate colamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:4)
Neque enim pura illa et immaculata scientia naturalis, per quam Adam nomina ex proprietate rebus imposuit, principium aut occasionem lapsui dedit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:6)
Sed ambitiosa illa, et imperativa scientiae moralis, de bono et malo dijudicantis, cupiditas, ad hoc ut Homo a Deo deficeret et sibi ipsi leges daret, ea demum ratio atque modus tentationis fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:7)
De scientiis autem quae naturam contemplantur sanctus ille philosophus pronuntiat, Gloriam Dei esse celare rem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:8)
Postremo omnes in universum monitos volumus, ut scientiae veros fines cogitent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:12)
ex appetitu scientiae, homines;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:17)
denique scientias, non per arrogantiam in humani ingenii cellulis, sed submisse in mundo majore quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:12)
Partitiones Scientiarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 3:2)
Philosophia Secunda, sive Scientia Activa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 8:2)
Prima pars exhibet scientiae ejus sive doctrinae in cujus possessione humanum genus hactenus versatur, Summam, sive descriptionem universalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION