라틴어 문장 검색

deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 123:2)
postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus quantum accelerare possent sequi iussis, ipse princeps inter equites cum turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni simul pedite atque equite sublato stationem hostium invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 230:1)
Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares legionibus senserunt, cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut quamcumque partem perculere impetu suo, sustineri nequeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 471:1)
cum maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:3)
Humanus enim intellectus non minus impressionibus phantasiae est obnoxius, quam impressionibus vulgarium notionum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 138:2)
Si impressio in orbem aliquem major est vel minor ex parte concava quàm ex parte convexa, praevalebit impressio fortior, & velocitatem Orbis vel accelerabit vel retardabit, prout in eandem regionem cum ipsius motu vel in contrariam dirigitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:6)
Si impressio in Orbem aliquem major est vel minor, ex parte concava quàm ex parte convexa, praevalebit impressio fortior, & motum Orbis vel accelerabit vel retardabit prout in eandem regionem cum ipsius motu, vel in contrariam dirigitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:4)
et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 359:1)
irarum habenas potestatem, facultatem, id est irae permittit saeviendi liberam potestatem, ut et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4991)
Et quoniam homogeneum est Fluidum, impressiones contiguorum orbium in se mutuò factae, erunt (per Hypothesin) ut eorum translationes ab invicem & superficies contiguae in quibus impressiones fiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 6:3)
& quoniam homogeneum est fluidum, impressiones contiguorum Orbium in se mutuò factae, erunt (per Hypothesin) ut eorum translationes ab invicem & superficies contiguae in quibus impressiones fiunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 16:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION