라틴어 문장 검색

Origo huius mali ab ira est, quae ubi frequenti exercitatione et satietate in oblivionem clementiae venit et omne foedus humanum eiecit animo, novissime in crudelitatem transit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 26:2)
Quid clementia remissius, quid crudelitate negotiosius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 72:5)
Illud quoque occurrat, quantum nobis commendationis allatura sit clementiae fama, quam multos venia amicos utiles fecerit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 187:2)
Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, mutanda optio aptore convicto.29)
Magnum timoris remedium clementia est.
(세네카, 옥타비아 7:7)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)
facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:9)
HAEC tua, Persephone, maneat clementia, nec tu, Persephonae coniunx, saevior esse velis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c1)
"riget inde superba, vulnera tot patiens quot spectat vulnera ventris, optantemque mori gravius clementia fixit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem52)
"ceterum obiecta si non inprobabiliter cassaverimus, oro ut indultu clementiae tuae praeter iuris iniuriam in accusatorem meum quae volo scribam."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 13:24)
sed cum pater tuus morti propinquae morbo incumbente succumberet atque ob hoc ipsum publica auctoritas male valentem patremfamilias violentius ad reformandum debitum artaret nec sustineri valeret improbitas executorum, proficiscenti mihi Tolosam iam desperatus litteris imperavit, ut me rogante creditor vester modicas saltim largiretur indutias, precibus orantis citus annui, quia cum Maximo mihi non notitiae solum verum et hospitii vetera iura.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 2:1)
cuius improbitas vel hinc maxime dinoscitur, quod tacetis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:3)
timebat enim verebaturque, ne quam tibi calumniam turbo barbaricus aut militaris concinnaret improbitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 1:2)
quapropter me meosque commendans et excusans litteras seriores granditer obsecro, ut intercessione consueta, cuius viribus immane polletis, clericalis tirocinii in nobis reptantia rudimenta tueamini, ut, si quid dignabitur de morum pravitate nostrorum immutabilis dei mutare clementia, totum id suffragiorum vestrorum patrocinio debeamus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Fonteio salutem 2:1)
libertatem pro improbitate condemnant:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION