라틴어 문장 검색

medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre sit timor et pavida trepidet formidine pectus, ultima prona via est et eget moderamine certo ;
(세네카, De Providentia, book 1 63:5)
Prono animam loco posui ;
(세네카, De Providentia, book 1 72:5)
Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:2)
Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 31:2)
Iam rara micant sidera prono languida mundo;
(세네카, Hercules Furens 2:1)
prona est timori semper in peius fides.
(세네카, Hercules Furens 4:15)
ut saepe puppes aestus invitas rapit, sic pronus aer urguet atque avidum chaos, gradumque retro flectere haut umquam sinunt umbrae tenaces.
(세네카, Hercules Furens 10:13)
paene victorem abstulit pronumque retro vexit et movit gradu.
(세네카, Hercules Furens 12:26)
stat ecce ad aras hostia, expectat manum cervice prona;
(세네카, Hercules Furens 15:20)
vixque sufficiens malo nunc ore terram languidus prono premit, nunc poscit undas:
(세네카, Hercules Oetaeus 12:42)
Mulier, dedit natura cui pronum malo animum, ad nocendum pectus instruxit dolis.
(세네카, 옥타비아 13:26)
segnior cursu sonipes in ipso concidit gyro dominumque prono prodidit armo.
(세네카, 오이디푸스 2:30)
sic cum gravatam navita adversa ratem propellit unda, cedit in vanum labor et victa prono puppis aufertur vado.
(세네카, 파이드라 2:53)
scis unde redeam, tela quo mitti haud queunt, huc vota mittam, genitor aequoreus dedit ut vota prono terna concipiam deo.
(세네카, 파이드라 13:21)
at si rogarem scelera, quam proni forent.
(세네카, 파이드라 17:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION