라틴어 문장 검색

Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 19:6)
Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:2)
Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:1)
rudis et imperitus omnium veneras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:8)
quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 8:4)
timeo ne uerum sit quod audio, ne nouo inauditoque more de nuptiis puellae uitiator exoratus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 1:16)
et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:13)
satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 15:9)
Imperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pretiosum est, parvi pendunt.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 41:6)
De quibusdam et imperitus iudex demittere tabellam potest, ubi fecisse aut non fecisse pronuntiandum est, ubi prolatis cautionibus controversia tollitur, ubi inter disputantes ratio ius dicit.
(세네카, 행복론, Liber III 32:1)
tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.
(세네카, 행복론, Liber III 142:2)
Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
qui accipiet ab illo aliquid ex his, quae apud imperitos sunt, quorum et malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere.
(세네카, 행복론, Liber V 81:3)
omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit.
(세네카, 행복론, Liber VII 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION