라틴어 문장 검색

Forsitan ex ipso veniens trahat aeëre quaedam corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:7)
id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa et tempestates pluviae graviore coortu sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:8)
in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros et reliqua.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 24:2)
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:2)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 4:6)
incensa Danai dominantur in urbe.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 9:5)
Saepe etiam steriles incendere profuit agros Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 14:1)
num incensa cremavit Troia viros?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 60:2)
inlaudatus ergo est quasi inlaudabilis, id est numquam nominandus, sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesiae incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 16:4)
Deinde, licet urendi corpora defunctorum usus nostro seculo nullus sit, lectio tamen docet eo tempore quo igni dari honor mortuis habebatur, si quando usu venisset, ut plura corpora simul incenderentur, solitos fuisse funerum ministros denis virorum corporibus adicere singula muliebria:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 5:1)
tu, qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:12)
at postquam virtus incensa virorum Perpetuam rupit defesso milite cratem, Singula continuis cesserunt ictibus arma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:45)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION