라틴어 문장 검색

Dum de incremento cogitat, oblitus est usus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 18:6)
Haec ergo tecum ipse versa, non solum ubi de incremento agetur, sed etiam ubi de iactura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 9:1)
Itaque vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 8:4)
Cum ad summum perveneris, paria sunt, non est incremento locus, statur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 8:3)
nunc incrementa lente exeunt, festinatur in damnum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:5)
Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 15:1)
Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:6)
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 16:2)
Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ;
(세네카, 행복론, Liber II 118:1)
Flumina haec amoenissimis flexibus campos cingentia, illa praebitura commercio viam vasto et navigabili cursu vadentia, ex quibus quaedam aestatis diebus mirabile incrementum trahunt, ut arida et ferventi subiecta caelo loca subita vis aestivi torrentis irriget ?
(세네카, 행복론, Liber IV 21:1)
Si vero regnum quoque suum tuto relinqui apud eum potuit reponique eo, unde deciderat, ingenti incremento surgit laus eius, qui contentus fuit ex rege victo nihil praeter gloriam sumere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 128:1)
Adiciamus, si vis, ad has querellas ipsius adulescentis interceptam inter prima incrementa indolem ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 15:1)
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 52:2)
Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse in re publica magnum et modum impositurus incrementa, quae gravia illi videbantur, etiam cum in commune crescerent.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 79:3)
et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum veloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 92:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION