라틴어 문장 검색

non enim aut in illa periodo, stetit praetor populi Romani, inclinatio incumbentis in mulierculam Verris effingenda est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 237:2)
in dextrum incumbere interim datur sed aequo pectore, qui tamen comicus magis quam oratorius gestus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 272:1)
incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:2)
Seneca Lucilio suo salutem Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 361)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 10:2)
"cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:7)
Ergo hoc unum est bonum hominis, quod qui habet, etiam si aliis destituitur laudandus est, quod qui non habet, in omnium aliorum copia damnatur ac reicitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 12:5)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)
Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:6)
Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, prout illa digna est peti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 15:5)
Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 14:3)
atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:2)
Denique quem umquam ista destituere temptantem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 26:3)
Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION