라틴어 문장 검색

sed ubi totis castris in fama proditio, recurrens in principia miles praescriptum Vespasiani nomen, proiectas Vitellii effigies aspexit, vastum primo silentium, mox cuncta simul erumpunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장7)
paucos erumpere ausos circumiecti pressere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장9)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
ille ut inritus legationis redit, cetera dissimulans, quae mox erupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장10)
id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 2:2)
in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 3:1)
circa Perusinum autem murum sacrificans paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:4)
Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:3)
natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:3)
mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris, deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:1)
auxit gloriam desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:2)
paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 27장 1:1)
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:4)
Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 16:2)
Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION