라틴어 문장 검색

ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:1)
sed Alexandrina ipso profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 19장 1:2)
cum repente ex inopinato prope cuncta turbata sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 10장 4:3)
sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere, aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe confirmatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 1:2)
quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 4장 9:4)
Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 15:1)
Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant, et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 6:1)
"laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles, sed moleste seduli turbant."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 11:8)
Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 29:2)
Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 30:2)
quippe alii prae metu imperium exequi non audebant, alii frustra exequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 33:2)
Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse, non admissus videbatur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 11:2)
Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 4:2)
miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 21:2)
Sed prima fere vigilia luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION