라틴어 문장 검색

Atque merito quis suspicari possit ex iis quae postea secuta sunt, regem, sicut in salubribus legibus ordinandis praecelleret, ita in secreto apud se constituisse ex legibus suis fructum percipere, non minus ad colligendas pecunias quam ad corrigendos mores, atque in hunc finem eas in maius accumulasse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 8:2)
Magnus nihilominus eleemosynarius in secreto, quod luculenter indicat etiam publica illa opera Dei gloriae, non suae, data.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:7)
Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curae erit aut praecepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:2)
Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
Sed axiomata, a particularibus rite et ordine abstrata, nova particularia rursus facile indicant et designant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 51:3)
majora vero a nova luce Axiomatum ex particularibus illis certa via et regula eductorum, quae rursus nova particularia indicent et designent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:5)
Etiam illud ad spem trahi possit, quod nonnulla ex his quae jam inventa sunt ejus sint generis ut antequam invenirentur haud facile cuiquam in mentem venisset de iis aliquid suspicari;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 260:1)
Is vero gradus teporis si fortasse nimis subtilis et debilis fuerit, ut ad tactum percipi et deprehendi non possit, confugiendum erit ad vitra illa quae indicant constitutionem aeris calidam aut frigidam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:2)
At praestantior instantia est ad indicandam formam ponderis argentum vivum quam aurum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:5)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
Omnia enim ista indicant terminos naturae inter ens et non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:9)
Indicant enim non obscure veras sectiones naturae, et mensuras rerum, et illud Quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturae ad aliud.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 329:5)
translato vocabulo a Crucibus, quae erectae in biviis indicant et signant viarum separationes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION