라틴어 문장 검색

est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 2:2)
Actione tertia commodissimum putavimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium severitasque languesceret;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 18:1)
Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 26:5)
Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum vel constantiam vel audaciam pertulit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:3)
Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:1)
Interfui principis optimi cognitioni in consilium assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 1:1)
Sunt enim homines natura curiosi, et quamlibet nuda rerum cognitione capiuntur, ut qui sermunculis etiam fabellisque ducantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:3)
recusantibus Bithynis cognitio suscepta est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 2:2)
Recepta cognitio est;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:3)
Fuerunt variae cognitiones et quae virtutes iudicis per plures species experirentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 2:2)
Tertio die inducta cognitio est multis sermonibus et vario rumore iactata, Iuli Tironis codicilli, quos ex parte veros esse constabat, ex parte falsi dicebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 7:1)
Heredes, cum Caesar esset in Dacia, communiter epistula scripta, petierant ut susciperet cognitionem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 8:2)
Sed mihi ut gravitas cognitionum, consilii honor, suavitas simplicitasque convictus, ita locus ipse periucundus fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:2)
Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 6:1)
Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION