라틴어 문장 검색

"Qui ineunt pacis consilia, sequitur eos gaudium.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 273:8)
Lectio et tempus intervenire debent, quia debemus, si religiosi sumus, facere legi ante nostram presentiam, et sacram oram terciamexpectare, antequam ineamus convivia:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 31:1)
Ne confidas in malo si periculum evaseris, ut aliud ineas, quiaillud non faciet ut simile pertranseas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 75:2)
Vide ne decipiant te saeculares deliciae et irretitus fallaciissaecularibus mortis venturae obliviscaris, ne tibi contingat sicut latronidomum divitis ineunti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 213:2)
Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 3:9)
ac Deus testamentum suum cum justo statuerit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 1:2)
Statuam testamentum meum ad te;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:13)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)
Suscipe tabulas quas Dominus statuat in aeternum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:19)
Et quidem non audeo dicere quia videtur Dominus statuere, quod nullius anima possit penitus interire.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:2)
Novo denique perniciosoque exemplo, idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis, vesperi per tabernas palabatur et compita, quaeritando Graeco sermone, cuius erat impendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:1)
Post haec Gallus Hierapolim profecturus, ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti, ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas affore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit, vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem, ultima metuenti multitudini dedit, id assidue replicando, quod invito rectore, nullus egere poterit victu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 5:1)
Primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius, ob nominum gentilitatem oppressi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 4:1)
Hisque cognitis statuit imperator, dispicientibus consistorianis et militaribus universis, in negotium perspicaciter inquiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:1)
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION