라틴어 문장 검색

"Ergo igitur senex ille:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:57)
Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat:
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:1)
diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 1:1)
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem."
(아풀레이우스, 변신, 5권74)
"nam et familiam nostram iam propagabimus et hic adhuc infantilis uterus gestat nobis infantem alium, si texeris nostra secreta silentio, divinum, si profanaveris, mortalem."
(아풀레이우스, 변신, 5권94)
"O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권117)
"Huic squalido seni dabis nauli nomine de stipibus quas feres alteram, sic tamen ut ipse sua manu de tui sumat ore."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:142)
"Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:143)
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:1)
ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:10)
"Per fortunas vestrosque genios, sic ad meae senectutis spatia validi laetique veniatis, decepto seni subsistite meumque parvulum ab inferis ereptum canis meis reddite."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:1)
"At vobis aetatis et roboris beneficio facile est suppetiari miserrimo seni puerumque illum novissimum successionis meae atque unicam stirpem sospitem mihi facere."
(아풀레이우스, 변신, 8권 8:3)
sed unus prae ceteris et animo fortior et aetate iuvenior et corpore validior, quique solus praeter alios incolumis proelium superius evaserat, exsurgit alacer et percontatus quonam loci puer, ille decidisset, monstrantem digito non longe frutices horridos senem illum impigre comitatur.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:2)
conspicatum se quippe supinato illi et iam ex maxima parte consumpto immanem draconem mandentem insistere nec ullum usquam miserrimum senem comparere illum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 9:6)
cinaedum et senem cinaedum, calvum quidem sed cincinnis semicanis et pendulis capillatum, unum de triviali popularium faece, qui per plateas et oppida cymbalis et crotalis personantes deamque Syriam circumferentes mendicare compellunt.
(아풀레이우스, 변신, 8권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION