라틴어 문장 검색

tum me vel tragicae vexetis Erinyes, et me inferno damnes, Aeace, iudicio, atque inter Tityi volucris mea poena vagetur, tumque ego Sisyphio saxa labore geram!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2019)
iam licet et Stygia sedeat sub harundine remex, cernat et infernae tristia vela ratis:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 277)
una ratis fati nostros portabit amores caerula ad infernos velificata lacus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28b3)
sunt apud infernos tot milia formosarum:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 28c2)
et modo formosa quam multa Lycoride Gallus mortuus inferna vulnera lavit aqua!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b33)
nudus in inferna, stulte, vehere rate.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 510)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
-- Marcellus Stygias vultum demisit in undas, errat et inferno spiritus ille lacu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 183)
cum semel infernas intrarunt funera leges, non exorato stant adamante uiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 113)
scopulos iaculabile fulgur fucat et accensam silicem fecunda maritat ira deum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)
"certe recto si tramite servat sidera Chaldaeus, novit si gramina Colchus, fulgura si Tuscus, si Thessalus elicit umbras, si Lyciae sortes sapiunt, si nostra volatu fata locuntur aves, doctis balatibus Hammon si sanctum sub Syrte gemit, si denique verum, Phoebe, Themis, Dodona, canis, post tempora nostra Iulius hic Augustus erit."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 108)
Interea duplici texis dum litore classem inferno superoque mari, cadit omnis in aequor silva tibi nimiumque diu per utrumque recisus, Appennine, latus, navali qui arbore dives non minus in pelagus nemorum quam mittis aquarum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 184)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
inscrtum nam fulgur habet, filoque rigenti ardebat gravidum de fragmine fulminis ostrum, hic viridis patulo Glaucus pendebat amictu;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium50)
quod restat, orate, ut operae pretium sit, quod ab inferna propemodum sede remeavimus, ne, si in praeteritis criminibus manserimus, incipiat ad animae potius mortem pertinere quod vivimus, ecce quod agimus indicamus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION