라틴어 문장 검색

Atque in his inflammatio fere quinto uel septimo die finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:3)
Sed cum inflammationis sit metus, succurri abstinentia, modicis et tempestiuis cibis, inter haec fomentis, et quibus supra scripsimus, oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 30:4)
proprie uero quaedam ad feminas pertinent, ut in primis quod earum naturalia nonnumquam inter se glutinatis oris concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 1:2)
Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum uentrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:1)
Reliqua curatio talis esse debet, qualis in inflammationibus et in is uulneribus, quae in neruosis locis sunt, adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:3)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:3)
nam si crudum incisum est, inflammationis multum accedit, et puris aliquanto amplius concitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 2:5)
Ac sic undique uaricibus crure liberato plagarum orae committuntur et super emplastrum glutinans inicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 3:6)
ante inflammationem enim tutius omnia tractantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 6:2)
ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:6)
Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 7:2)
In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 8:2)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 12:2)
Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION