라틴어 문장 검색

Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae vel calami, non in extremis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:14)
Hinc fons triplex potens ille et mirabilis processus spiritus in corpore tangibili.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:3)
in originibus et collectionibus vaporum in aquas sub terra, unde saepe scaturiunt fontes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:24)
adeo ut inhabitantibus nonnullam commoditatem aquae praebeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:18)
Secus dum rivos alis, fontem exhauris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:32)
Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi antedictae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:5)
Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:2)
Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:5)
Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans decori sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:9)
Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:10)
Sed maximum est illud, cuius in priore genere fontium mentionem fecimus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 6:12)
Haec enim rivulos tantum inficiunt, illa autem fontes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:10)
Ita ait Salomon, fons turbatus et vena corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:11)
Sed caper ut fontem uidet eminus hunc prope montem, Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:3)
clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION