라틴어 문장 검색

in quo obsequentissimum maritum exheredauit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimuero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud collegium, parasitos tuos.
(아풀레이우스, 변명 98:6)
"Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:18)
"Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 3:4)
"Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos identidem reputabamus, merito nullam fidem in vita nostra repperiri, quod ad manes iam et mortuos odia perfidiae nostrae demigrarit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:88)
"hic concha sonaci leniter buccinat, ille serico tegmina flagrantiae solis obsistit inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, curru biiuges alii subnatant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:28)
"Sic infortunatissimae filiae miserrimus pater,suspectatis caelestibus odiis et irae superum metuens, dei Milesii vetustissimum percontatur oraculum et a tanto numine precibus et victimis ingratae virgini petit nuptias et maritum."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:34)
"et sexus infestus et sanguis inimicus iam sumpsit arma et castra commovit et aciem direxit et classicum personavit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권100)
"Tui nostrique miserere, religiosaque continentia domum, maritum, teque et istum parvulum nostrum imi minentis ruinae infortunio libera, nec illas scelestas feminas, quas tibi post internecivum odium et calcata sanguinis foedera sorores appellare non licet, vel videas vel audias, cum in morem Sirenum scopulo prominentes funestis vocibus saxa personabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권103)
"Petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius?"
(아풀레이우스, 변신, 5권241)
mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
"at ille quanquam perfecto voto, prostrato inimico laetus ageret, vultu tamen gaudium tegit et frontem asseverat et dolorem simulat, et cadaver, quod ipse fecerat, avide circumplexus, omnia quidem lugentium officia sollerter affinxit;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:37)
saeva, scaeva, virosa, ebriosa, pervicax, pertinax, in rapinis turpibus avara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae:
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:4)
Talis illa mulier miro me persequebatur odio:
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:1)
"inflammatusque indignatione contumeliae gladium flagitans iugulare moriturum gestiebat, ni respecto communi periculo vix eum ab impetu furioso cohibuissem, asseverans brevi absque noxa nostri suapte inimicum eius violentia sulphuris periturum:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:6)
Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION