라틴어 문장 검색

Occurrit dubitans hic dissertator et illud obicit, anne fides capit ut substantia flante inspirata Deo cruciatum sentiat, utque inferni petat ima poli barathroque coquatur?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3258)
quae quia materiam peccati ex fomite carnis consociata trahit, nec non simul ipsa sodali est incentivum peccaminis, inplicat ambas vindex poena reas peccantes mente sub una, peccandique cremat socias cruciatibus aequis, his crucibus Christus nos liberat incorruptae matris et innocui gestator corporis unus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3304)
flevit negator denique ex ore prolapsum nefas, cum mens maneret innocens animusque servaret fidem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum18)
nec solus pudor innocensve votum templum constituunt perenne Christo in cordis medii sinu ac recessu, sed ne crapula ferveat cavendum est, quae sedem fidei cibis refertam usque ad congeriem coartet intus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum8)
Inmolat Deo Patri pius, fidelis, innocens, pudicus dona conscientiae, quibus beata mens abundat intus.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus1)
mors prima coepit innocentis vulnere, cessit deinde vulnerato innoxio.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말10)
nec vim decebat innocenti aetatulae inferre leges, nec loquenti talia furor sinebat efferatus parcere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1278)
' animae aestuantis ardor in cruciatibus hoc exigebat, lymphae ut haustum posceret:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1301)
esse levem cruciatum, si modo conferas futura, quae Deus ipse viris intermina fortibus spopondit;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.15)
Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 15)
Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4142)
quolibet cruciatu per me exquire.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 220)
hic innocentis pocula Lesbii duces sub umbra nec Semeleius cum Marte confundet Thyoneus proelia nec metues protervum suspecta Cyrum, ne male dispari incontinentis iniciat manus et scindat haerentem coronam crinibus inmeritamque vestem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 176)
illic matre carentibus privignis mulier temperat innocens nec dotata regit virum coniunx nec nitido fidit adultero;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 244)
immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION