라틴어 문장 검색

Caesar ut adversam, superato gurgite, ripam Attigit, Hesperiae vetitis et constitit arvis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:39)
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris, Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus, Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae, Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus Montibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:1)
Inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, Qui niteant primo tantum mucrone cruenti, Quae presso tremat ense manus, quis languida tela, Quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti, Quem pugnare iuvet, quis vultum cive peremto Mutet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:2)
nondum attigit arcem Iuris, et, humanum culmen, quo cuncta premuntur, Egressus, meruit fatis tam nobile letum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:19)
His igitur depulsa locis, effectaque classis Syrtibus, haud ultra Garamantidas attigit undas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:24)
Si veris magna paratur Fama bonis, et si successu nuda remoto Inspicitur virtus, quidquid laudamus in ullo Maiorum, Fortuna fuit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:61)
546 Ut primum terras, Pompeii colla secutus, Adtigit, et diras calcavit Caesar arenas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권28)
Tu tantum inspice qui novus paratur An possit fieri vetus sodalis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIV3)
Quidam me modo, Rufe, diligenter Inspectum, velut emptor aut lanista, Cum vultu digitoque subnotasset, 'Tune es, tune' ait 'ille Martialis, Cuius nequitias iocosque novit, Aurem qui modo non habet Batavam?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXXII1)
Sacra coturnati non attigit ante Maronis, Implevit magni quam Ciceronis opus:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII2)
Interius mentes inspicit ille deus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII4)
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus, Hic ubi Roma suas aurea vexat opes, Inspexit molles pueros oculisque comedit, Non hos, quos primae prostituere casae, Sed quos arcanae servant tabulata catastae Et quos non populus nec mea turba videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX1)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
tunica patet inguen utrimque levata, Inspiciturque tua mentula facta manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXX5)
quas omnes species more suo in unius fulguris descriptione attigit dicens primum 'disiecitque rates', secundum 'illum expirantem transfixo pectore', tertium 'turbine corripuit', quartum 'scopuloque infixit acuto'. rates abusive naves;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION