라틴어 문장 검색

Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
nunc, quia cum Marone nobis negotium est, respondeas volo, utrum poetae huius opera instituendis tantum pueris idonea iudices an alia illis altiora inesse fatearis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 5:3)
Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat haec dicere:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 29:2)
At Dido, cum sacra dis inferis instituit, ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:1)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
Est praeterea Octavii Hersennii liber qui inscribitur de sacris Saliaribus Tiburtium, in quo Salios Herculi institutos operari diebus certis et auspicato docet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 7:1)
Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 3:1)
Versus, quoniam utrobique multi sunt, non inserui:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 4:2)
et, cum vult dicere occisos quos catalogo non inseruit, non hominis sed multitudinis nomen inducit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 6:2)
vestigia nuda sinistri Instituere pedis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:6)
— vestigia nuda sinistri Instituere pedis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 18:4)
Mirum, inquit, in modum digessit Eustathius quae de Graeca antiquitate carmini suo Virgilius inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 1:2)
Inseruit operi suo et Graeca verba, sed non primus hoc ausus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 17:1)
Ideo apud Lacedaemonios inter cetera exactae vitae instituta hoc quoque exercitii genus a Lycurgo est institutum, ut adolescentes et scommata sine morsu dicere et ab aliis in seº dicta perpeti discerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:2)
Cum ergo videas, mi Aviene (instituenda est enim adolescentia tua, quae ita docilis est ut discenda praecipiat), cum videas, inquam, anceps esse omne scommatum genus, suadeo in conviviis in quibus laetitiae insidiatur ira, ab huiusmodi dictis facessas et magis quaestiones convivales vel proponas vel ipse dissolvas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION