라틴어 문장 검색

et Beselehel nostrum plenum sapientia et spiritu Dei scriptura testatur, Hiram quoque, filium mulieris Tyriae, quod alter tabernaculi, alter templi supellectilem fabricati sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:7)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
Quid tam inpium legimus inter reges quam Achab, de quo scriptura dicit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:13)
Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:2)
Reddat tibi pensum cotidie scripturarum certum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:1)
Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:2)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)
Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso, varia scripturarum poma decerpe, his utere deliciis, harum fruere conplexu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:13)
ama scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:5)
Divinarum scripturarum ardor incredibilis, semperque cantabat:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:1)
ut, postquam mandata conplesset, tunc se sciret mereri intellegentiam scripturarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:9)
Hoc solum dicam, quod, quicquid in nobis longo fuit studio congregatum et meditatione diuturna quasi in naturam versum, hoc illa libavit, hoc didicit atque possedit, ita ut post perfectionem nostram, si aliquo testimonio scripturarum esset oborta contentio, ad illam iudicem pergeretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 7:6)
Sed de scripturis sanctis aliquid interrogas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:32)
nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI3)
Erras, meorum fur avare librorum, Fieri poetam posse qui putas tanti, Scriptura quanti constet et tomus vilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION