라틴어 문장 검색

Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 151:2)
Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:3)
Christianus Iesu oculos, eius affectiones, eius filialem inclinationem habere potest, quandoquidem eius Amorem communicat, qui est Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:8)
Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:5)
intellectus, voluntas, affectio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:8)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)
Amor reapse ad quandam animi affectionem redigi non potest, quae it redit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:2)
Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:3)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud voce aliud oculis agatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 63:2)
aut potest esse ulla tam perpetua discentis intentio, quae non ut visus oculorum obtutu continuo fatigetur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 78:3)
atqui in orando quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 356:1)
nam quaestio nulla non habet utique statum, constat enim ex intentione et depulsione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 90:1)
si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 96:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION