라틴어 문장 검색

ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 304:1)
Aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos credens equites, non ultra differendum ratus quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum instruxit ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 312:1)
Si forte in insidias devenero, tun redimes me, si me hostes interceperint?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 1121)
Epistulam modo hanc intercepi et sumbolum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 466)
et cum postea siccescendo se contrahit, perrumpit ea, quae erant arida.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장7)
namque vehemens spiritus in aquae ductione solet nasci, ita ut etiam saxa perrumpat, nisi primum leniter et parce a capite aqua inmittatur et in geniculis aut versuris alligationibus aut pondere saburra contineatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장41)
Si pressionis a dato puncto per Fluidum propagatae pars aliqua obstaculo intercipiatur, pars reliqua quae non intercipitur divaricabit in spatia pone obstaculum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION