라틴어 문장 검색

Interdum uero etiam neruorum dolor oriri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 6:1)
At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:3)
In capite autem interdum acutus et pestifer morbus est, quem *κ*ε*φ*α*λ*α*ι*α*ν Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 2:1)
Interdum autem in capite longa inbecillitas, sed neque grauis neque periculosa, per hominis aetatem est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:1)
interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:2)
modo in toto capite, modo in parte, interdum sic ut oris quoque proximam partem excrucient.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:4)
Destillat autem de capite interdum in nares, quod leue est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:1)
interdum in fauces, quod peius est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:2)
interdum etiam in pulmonem, quod pessimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 1:3)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Atque interdum natura quoque adiuuat, si ex angustiore sede uitium transit in latiorem;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:2)
dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam scapulis, isque modo decedit, modo reuertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:4)
Neque id satis est, sed lacte uenter quoque soluendus est, liquanda aluus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 2:7)
Praeter haec sorbitionibus et lenibus cibis utendum est, interdum uino tenui, austero, nonnumquam uomitu.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 8장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION