라틴어 문장 검색

Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:1)
Aliud curationis genus uix umquam sanitatem restituit, saepe mortem tantum differt, uitam interim infestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 2:3)
Dum intermittitur, imponendum malagma aliquod ex calfacientibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 4:9)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:2)
si qua singulis uel etiam paruis adcommodata sunt, in ipsorum locum differam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 3:1)
Malagmata uero atque emplastra pastillique, quos trochiscos Graeci uocant, cum plurima eadem habeant, differunt eo, quod malagmata maxime ex odoribus eorumque etiam surculis, emplastra pastillique magis ex quibusdam metallicis fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 4:1)
Ego dilatis iis, quae praecipue scalpellum et manum postulant, nunc de is dicam, quae maxime medicamentis egent.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 2:2)
Melas colore ab hoc differt, quia niger est et umbrae similis:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 70:1)
In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum ualent, ferro adurendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 15:2)
Quae deinceps exequi adgrediar, dilatisque in aliud uolumen ossibus, in hoc cetera explicabo;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 5:6)
quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 4:2)
Huc autem et earum uenularum, quae in capite nocent, et eorum uaricum, qui in uentre sunt, curationem distuli, quoniam ubique eadem est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:2)
quis enim non intelligit in tertiana, quae ex toto intermittit, alterum diem esse integrum?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).498)
Differre quoque pro natura locorum genera medicinae;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION